1 | Non habebat capillos pharisaeus, qui Nazaraeum scire non poterat: habebat Ecclesia, quae Nazaraeum quaerebat. |
2 | Capilli veluti in superfluis corporis aestimantur; iidem tamen si ungantur, bonum reddunt odorem, et ornamento sunt capiti: si non ungantur oleo, ingravant; ita et divitiae oneri sunt, si his uti nescias, si non aspergas iis Christi odorem. |
3 | Si vero alas pauperes, laves eorum vulnera, illuviemque detergas; tersisti utique pedes Christi. |